- MANLIUS Antiochenus
- MANLIUS Antiochenusconditione servus, Astrologus, ac Poeta un a cum Plotio Poetâ mimorum, et Laberio Grammatico conservus ex Asia unâ navi advectus describitur. Plin. l. 35. c. 17. Sed ibi Manilius legendum. Fuit et cognomen eius, qui Carthaginem vicit. Hunc Plinius maximis utilem doctrinis nullo doctore fuisse prodidit. Manlius Mathematiscus, de quo Plin. l. 36. c. 10. sed ibi quoque legendum Manilius. Praeterea, Manilii seu Manlii cuiusdam a Catone Censore, Senatu moti, quod parum pudice feminam compellâsset, meminit Plut. C. Manlius Cincinnatus, Consul. cum M. Fabio Vibulano, an. 274. Urb. Cond. T. Manlius Torquatus, Cons. an. 510. 515. 519. et 530. Urb.Cond. C. Manlius Vulso; Consul. A. C. 565. et 576. A. Manlius Torquatus. A. C. 590. P. Manlius; A. C. 634. L. Manlius Torquatus, A. C. 689. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.